Library of Latin Texts (CLCLT) by CTLO
© Brepols Publishers n.v., Turnhout, 2008
CLCLT - Release 7


Sentences

<<1 >>
Apuleius - De deo Socratis
cap. : 4, pag. : 12, linea : 13

Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentis loci sublimitate, vitae perpetuitate , naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, sint, haec ad miserias infimata.

<<2 >>
M. Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum
lib. : 2, cap. : 27, par. : 86, pag. : 71, linea : 30

qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser.

<<3 >>
M. Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum
lib. : 2, cap. : 27, par. : 87, pag. : 72, linea : 3

neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit.

<<4 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 128, pag. : 101, linea : 25

nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eo que saeptum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, ea que quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earum que ubertate saturantur.

<<5 >>
M. Tullius Cicero - De officiis
lib. : 1, cap. : 33, par. : 119, pag. : 41, linea : 17

nam cum in omnibus quae aguntur ex eo quomodo quisque natus est ut supra dictum est quid deceat exquirimus tum in tota uita constituenda multo est eius rei cura maior adhibenda ut constare in perpetuitate uitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.

<<6 >>
M. Tullius Cicero - De officiis
lib. : 2, cap. : 7, par. : 23, pag. : 63, linea : 3

malus enim est custos diuturnitatis metus contra que beniuolentia fidelis uel ad perpetuitatem.

<<7 >>
M. Tullius Cicero - De oratore
liber : 2, par. : 220, pag. : 197, linea : 7

non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens, et illo quod in perpetuitate sermonis et hoc quod in celeritate atque dicto est.

<<8 >>
M. Tullius Cicero - De oratore
liber : 3, par. : 190, pag. : 343, linea : 2

neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est.

<<9 >>
M. Tullius Cicero - Epistulae ad familiares
lib. : 10, epist. : 25, par. : 3, linea : 3, pag. : 354

cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maiorem que fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.

<<10 >>
M. Tullius Cicero - Epistulae ad Quintum fratrem
liber : 3, epistula : 5, par. : 3, linea : 2 (pag. : 84)

nec sitio honores nec desidero gloriam magis que eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto.

<<11 >>
M. Tullius Cicero - Orator
par. : 7, pag. : 3, linea : 5

non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an nunquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius apud alios fortasse rarius.

<<12 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 41, par. : 97, pag. : 267, linea : 22

quam ob rem, sive sensus extinguitur mors que ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?

<<13 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 5, cap. : 10, par. : 31, pag. : 418, linea : 28

non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.

<<14 >>
L. Iunius Moderatus Columella - Res rustica
liber : 3, cap. : 21, pag. : 250, linea : 15

Quae genera, cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae, quod repugnet perpetuitati , nobilitantur; neque enim post annos quindecim vel paulo pluris deprendi possit ignobilitas in gustu, quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est, ut vetustate acquirat bonitatem.

<<15 >>
L. Iunius Moderatus Columella - Res rustica
liber : 4, cap. : 20, pag. : 288, linea : 15

Id non solum ad speciem plurimum refert sed ad firmitatem et ubertatem perpetuitatem que: nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque inpedimento facilius terrae matris alimenta manant et in summa perveniunt; at quae sunt distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.

<<16 >>
Florus - Epitoma de Tito Liuio
lib. : 1, pag. : 103, linea : 18 (olim lib. : 3, cap. : 6, par. : 15)

an vero perpetuitatem ? amplius piratae non fuerunt.

<<17 >>
Aulus Gellius - Noctes Atticae
lib. : 12, cap. : 5, par. : 7, pag. : 38, linea : 2

7 'Natura' inquit 'omnium rerum, quae nos genuit, induit nobis inolevit que in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensius que nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis , si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionem que caperet, quae a veteribus philosophis ta~g prôta~g kata~g phusin~g appellata sunt: ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret.

<<18 >>
Hyginus maior gromaticus - De condicionibus agrorum
pag. : 78, linea : 9

Occupatorii uero ideo hoc [est] uocabulo utuntur, quod, uicini urbium populi seu possessores, cum adhuc nihil limitibus terminaretur, praesumptione certaminis cum de locis aduersum se repugnantes agerent, quo usque pulsi uel cedere<n>t uel restitisse<nt>, uictoriae terminus fieret, uictos aut praesidium collis aut riui interstitium aut fossae munimen resistere pateretur et hoc genere naturae aut cursus docti securae perpetuitatem possessionis | efficerent".

<<19 >>
Titus Liuius - Ab urbe condita
liber : 1, cap. : 55, par. : 5, pag. : 62

5 hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse.

<<20 >>
P. Nigidius Figulus - Fragmenta (in aliis scriptis seruata)
fragmentum : 1, linea : 1 (pag. : 161)

sempiternum inmortalium rerum, perpetuum mortalium est; perpetuitas enim in nostra natura est, quae perpeti accidentia potest, sempiternitas infinita est, eo quod semper.

<<21 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 40, pag. : 214, linea : 12

sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini, conligati.

<<22 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 1, vol. : 1, pag. : 52, linea : 3

harundinum genera XXVIII de sagittariis et scriptoriis et fistulatoriis calamis de Orchomenia harundine et aucupatoria et piscatoria de vinitoria harundine de alno de salice, genera eius VIII quae praeter salicem adligando utilia de scirpis, candelis, cannis, tegulo de sabucis, de rubis de arborum sucis de natura materiarum de arboribus caedendis de magnitudine arborum de materiis architectonica de sappino igniaria e ligno quae cariem non sentiant, quae rimam historica de perpetuitate materiarum teredinum genera de materiis fabrilia de glutinanda materia de laminis sectilibus arborum durantium vetustas ab Africano priore sata in urbe Roma D annorum arbor ab urbe condita arbores vetustiores urbe in suburbanis ab Agamemnone satae arbores a primo anno belli Troiani arbores ab Ili appellatione arbores apud Troiam antiquiores bello Troiano item Argis ab Hercule satae ab Apolline satae arbor antiquior quam Athenae quae genera arborum minume durent arbores ex eventu nobiles quae sedem nascendi suam non habeant quae in arboribus vivant et in terra nasci non possint.

<<23 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 34, par. : 16, vol. : 5, pag. : 168, linea : 10

16 effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria maxime que Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant.

<<24 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 34, par. : 99, vol. : 5, pag. : 198, linea : 8

usus aeris ad perpetuitatem monimentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in quibus publicae constitutiones inciduntur.

<<25 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 6, epistula : 16, par. : 2, pag. : 183, linea : 6

2 quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.

<<26 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Panegyricus
cap. : 94, par. : 1, pag. : 453, linea : 20

1 94. In fine orationis praesides custodes que imperii divos ego consul pro rebus humanis ac te praecipue, Capitoline Iuppiter, precor, ut beneficiis tuis faveas tantis que muneribus addas perpetuitatem.

<<27 >>
M. Fabius Quintilianus (pseudo) - Declamationes XIX maiores
declamatio : 1, par. : 15, pag. : 16, linea : 4

infama<n>s caecum consilium ex calamitate sumpsisti; sciebas illum non aliter, si dux defecisset, ingredi posse quam vestigia parietis perpetuitate dirigeret.

<<28 >>
M. Fabius Quintilianus (pseudo) - Declamationes XIX maiores
declamatio : 4, par. : 10, pag. : 71, linea : 20

omnis nos hora per tacitos fallentes que cursus adplicat fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per exigua festinantis aevi momenta praemorimur.

<<29 >>
Seneca [philosophus] - De beneficiis
lib. : 3, cap. : 33, par. : 4, linea : 2, pag. : 77

Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem , omnia potius quam eum, quoi dabat.

<<30 >>
Seneca [philosophus] - Consolatio ad Marciam (dialogi, 6)
cap. : 10, par. : 3, linea : 1, pag. : 163

Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos praecedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare debemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate , immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit.

<<31 >>
Cornelius Tacitus - Dialogus de oratoribus
cap. : 13, par. : 3, pag. : 12, linea : 22

3 ne nostris quidem temporibus Secundus Pomponius Afro Domitio vel dignitate vitae vel perpetuitate famae cesserit.

<<32 >>
Cornelius Tacitus - Historiae
liber : 1, cap. : 46, par. : 4, pag. : 25, linea : 30

4 sed Otho, ne volgi largitione centurionum animos averteret, [et] fiscum suum vacationes annuas exsoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.

<<33 >>
Traianus imperator - Epistulae ad Plinium
liber : 10, epistula : 76, pag. : 345, linea : 24

quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et, quod potissimum existimaveris, insequere.

<<34 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 8, par. : 8

Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere.

<<35 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 10, par. : 1

ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus.

<<36 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 7, cap. : 3, par. : 11

ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.