T. Maccius Plautus. Aulularia (Plauti Comoediae. Vol. 1, ed. F.
Leo, 1895).  (0119: 003)

verse 11

is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),
numquam indicare id filio voluit suo,
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.

Go to Context




T. Maccius Plautus, Aulularia
verse 221

           Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.

Go to Context




T. Maccius Plautus. Bacchides (Plauti Comoediae. Vol. 1, ed. F.
Leo, 1895).  (0119: 004)

verse 638

sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <e� quod amas tamen>
nunc agitas sat tute tuarum r�rum; <sin lib�r sies>
egone ut opem mi ferre posse p�tem inopem te?

Go to Context




P. Terentius Afer. Andria (P. Terenti Afri Comoediae, ed. R. Kauer;
W. M. Lindsay; O. Skutsch, 1958).  (0134: 001)

verse 396

nam quod tu sperespropulsabo facile uxorem his moribus;
dabĭt nemo”: inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.

Go to Context




P. Terentius Afer. Heauton Timorumenos (P. Terenti Afri Comoediae,
ed. R. Kauer; W. M. Lindsay; O. Skutsch, 1958).  (0134: 002)

verse 137

              nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens.

Go to Context




P. Terentius Afer. Phormio (P. Terenti Afri Comoediae, ed. R.
Kauer; W. M. Lindsay; O. Skutsch, 1958).  (0134: 004)

verse 298

qua ratione inopem potiu' ducebat domum?

Go to Context




Bellum Hispaniense [Anonymous] (C. Iuli Caesaris Commentarii. Vol.
3, ed. A. Klotz, 1927).  (0430: 001)

chapter 8, section 2, line 2

                  nam fere totius ulterioris Hispa-
niae
regio propter terrae fecundidatem inopem diffici-
lemque
habet oppugnationem et non nimis copiosam
aquationem.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Pro Quinctio (M. Tulli Ciceronis
Orationes. Vol. 4, ed. A. C. Clark, 1909).  (0474: 001)

section 34, line 5

                                       Neque nobis adhuc
praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtine-
remus,
neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod
probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem
atque inopem esse arbitrantur.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Pro S. Roscio Amerino (M. Tulli Ciceronis
Orationes. Vol. 1, ed. A. C. Clark, 1905).  (0474: 002)

section 27, line 7

                  Roscium inopem, eiectum domo atque
expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas
recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab
omnibus opitulata est.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Pro Murena (M. Tulli Ciceronis
Orationes. Vol. 1, ed. A. C. Clark, 1905).  (0474: 014)

section 45, line 13

                               Magnum est enim te
comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim
non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per
suos et vero etiam per alienos defendatur.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Philippicae (M. Tulli Ciceronis
Orationes. Vol. 2, ed. A. C. Clark, 1918).  (0474: 035)

oration 12, section 15, line 6

                                  Aut isto tuo, mihi crede,  
consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem
et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque
in patria cadendum est.

Go to Context




M. Tullius Cicero. De Oratore (M. Tulli Ciceronis Rhetorica. Vol.1,
ed. A. S. Wilkins, 1902).  (0474: 037)

book 2, section 40, line 5

                            Et Crassus 'nox te' inquit
'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam he-
sterno
sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius,
remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras,
inopem quendam humanitatis atque inurbanum.

Go to Context




M. Tullius Cicero. De Finibus Bonorum et Malorum (M. Tulli Ciceronis
Scripta Quae Manserunt Omnia. Fasc. 43, ed. T. Schiche, 1915).
(0474: 048)

book 1, section 10, line 5

      non est omnino hic docendi locus; sed ita sen-
tio
et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse
quam Graecam.

Go to Context




M. Tullius Cicero. De Officiis (M. Tulli Ciceronis Scripta Quae
Manserunt Omnia. Fasc. 48, ed. C. Atzert, 1932).  (0474: 055)

book 2, section 70, line 8

          Videndumque illud est, quod, si opulentum
fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in
liberis eius manet gratia; sin autem inopem, probum
tamen et modestum, omnes non improbi humiles quae
magna in populo multitudo est, praesidium sibi para-
tum
vident.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Epistulae ad Familiares (Cicero: Epistulae ad
Familiares. 2 vols., ed. D. R. Shackleton Bailey, 1977).
(0474: 056)

book 4, letter 4, section 1, line 9

                 et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim
accipio) divitias orationis habere dicis, me non esse verborum
admodum inopem agnosco (εἰρωνεύεσθαι enim non necesse
est), sed tamen idem (nec hoc εἰρωνευόμενος) facile cedo
tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.

Go to Context




M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares
book 9, letter 12, section 2, line 3

                                               quam
velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione
magno opere dignam.

Go to Context




M. Tullius Cicero. Rhetorica ad Herennium [sp.] (M. Tulli Ciceronis
Scripta Quae Manserunt Omnia. Fasc. 1, ed. F. Marx, 1923).
(0474: 073)

book 4, section 52, line 10

                                                 Te
    avarum in fraterna divisione cognovimus; inopem
    atque egentem nunc videmus.

Go to Context




Publilius Syrus. Sententiae (Publilii Syri Mimi Sententiae, ed. W.
Meyer, 1880).  (0622: 001)

letter S, verse 30

Spes inopem, res auarum, mors miserum leuat.

Go to Context




C. Sallustius Crispus. Bellum Iugurthinum (C. Sallusti Crispi
Catilina, Iugurtha, Fragmenta Ampliora, ed. A. Kurfess, 1957).
(0631: 002)

chapter 14, section 11, line 7

                 ecce autem ex inproviso Iugurtha, intole-
randa
audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre
meo atque eodem propinquo suo interfecto primum re-  
gnum
eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me isdem
dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum
expectantem in imperio vostro, sicuti videtis, extorrem
patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut
ubivis tutius quam in meo regno essem.

Go to Context




P. Vergilius Maro. Georgica (P. Vergili Maronis Opera, ed. R. A. B.
Mynors, 1972).  (0690: 002)

book 2, verse 499

illum non populi fasces, non purpura regum
flexit et infidos agitans discordia fratres,
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna; neque ille
aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti.

Go to Context




P. Vergilius Maro. Aeneis (P. Vergili Maronis Opera, ed. R. A. B.
Mynors, 1972).  (0690: 003)

book 9, verse 290

at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.

Go to Context




Q. Curtius Rufus. Historiae Alexandri Magni (Q. Curtius Rufus,
Geschichte Alexanders des Grossen, ed. K. M�ller, 1954).
(0860: 001)

book 8, chapter 11, section 3, line 1

              Hanc ab Hercule frustra obses-
sam
esse terraeque motu coactum absistere fama
vulgaverat.         
Inopem consilii Alexandrum, quia
undique praeceps et abrupta rupes erat, senior
quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit,
si pretium operae esset, aditum se monstraturum
esse promittens.

Go to Context




Q. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni
book 10, chapter 1, section 11, line 3

Nuntiabant autem quaedam
audita, alia comperta: insulam ostio amnis ob-
iectam
auro abundare, inopem equorum esse:
singulos eos compererant ab iis, qui ex conti-
nenti
traicere auderent, singulis talentis emi.

Go to Context




Q. Horatius Flaccus. Sermones (Q. Horati Flacci Opera, ed. F.
Klingner, 1959).  (0893: 004)

book 2, poem 3, verse 153

deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.

Go to Context




Q. Horatius Flaccus. Epistulae (Q. Horati Flacci Opera, ed. F.
Klingner, 1959).  (0893: 005)

book 2, poem 1, verse 131

os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae;
recte facta refert, orientia tempora notis
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.

Go to Context




Q. Horatius Flaccus, Epistulae
book 2, poem 2, verse 50

unde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pinnis inopemque paterni
et laris et fundi paupertas inpulit audax
ut versus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?

Go to Context




T. Livius. Ab Urbe Condita (Bks. 1–5: Titi Livi Ab Urbe Condita.
Vol. 1, ed. R. S. Conway; C. F. Walters, 1955; Bks. 6–10,
21–25: Ibid. Vols. 2–3, ed. C. F. Walters; R. S. Conway,
1919–1950; Bks. 26–30: Ibid. Vol. 4, ed. R. S. Conway, S.
K. Johnson, 1953; Bks. 31–35: Ibid. Vol. 5, ed. A. H.
McDonald, 1969; Bks. 36–40: Ibid. Part 3, ed. W.
Weissenborn; M. Mueller, n.d.; Bks. 41–45: Ibid. Part 4, ed.
W. Weissenborn; W. Heraeus, 1908).  (0914: 001)

book 4, chapter 48, section 14, line 1

             posteroque die cum ex composito relatum ad
senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque
largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a pri-
moribus
patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec
consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere
aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius
potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam
priuatum inopem, confugere; praeclarum ipsis potestatique
esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum
mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resisten-
dum
improbis collegis.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 5, chapter 42, section 7, line 3

                     nihil tamen tot onerati atque obruti
malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis
aequata uidissent, quamuis inopem paruumque quem tene-
bant
collem liberati relictum uirtute defenderent; et iam
cum eadem cottidie acciderent, uelut adsueti malis abaliena-
uerant
ab sensu rerum suarum animos, arma tantum fer-
rumque
in dextris uelut solas reliquias spei suae intuentes.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 5, chapter 53, section 2, line 1

at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis
expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque
relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic
aedificando inopem plebem uexare.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 21, chapter 50, section 3, line 2

                                                nam ut
sociis naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite
habebant et, sicubi conserta nauis esset, haudquaquam par
numerus armatorum ex ea pugnabat.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 23, chapter 28, section 6, line 3

                                            Hasdrubal
priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus
suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam
pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta
habuisse; inopem tantum iter ingressum uix penetraturum
ad Alpes fuisse.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 27, chapter 15, section 8, line 3

                               in Bruttiis interim Cauloniae
oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in
tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem,
concessere.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 32, chapter 35, section 3, line 2

atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur
inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat:
uolgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus
dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam
opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne
tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset,
cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 34, chapter 31, section 12, line 1

                                                    ceterum
nomen tyranni et facta me premunt, quod seruos ad liberta-
tem
uoco, quod in agros inopem plebem deduco.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 40, chapter 12, section 6, line 2

                                             cir-
cumuentum,
solum, inopem inuidia gratiae externae,
quae obest potius quam prodest, onerat.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 42, chapter 30, section 6, line 5

                 protegente altera semper inopem ab
alterius iniuria.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 44, chapter 14, section 10, line 2

                             tertium se annum multa eius
incommoda belli sentire mari intercluso; inopem in-
sulam
esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus,
colendam.

Go to Context




T. Livius, Ab Urbe Condita
book 45, chapter 36, section 4, line 3

      cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent,
in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendo-
que
exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus
periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in
praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si
talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que>
bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inho-
noratam
futuram.

Go to Context




M. Annaeus Lucanus. Bellum Civile (M. Annaei Lucani Belli Civilis
Libri Decem, ed. A. E. Housman, 1927).  (0917: 001)

book 5, verse 535a

                        tum poste recluso
dux ait 'expecta uotis maiora modestis
spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus
me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
debebis manibusque <inportunamue fereris
pauperiem deflens> inopem duxisse senectam.

Go to Context




M. Annaeus Lucanus, Bellum Civile
book 8, verse 241

in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;
quanto igitur mundi dominis securius aeuum
uerus pauper agit!

Go to Context




P. Ovidius Naso. Amores (Ovid in Six Volumes. Vol. 1, ed. G.
Showerman; G. P. Goold, 1977).  (0959: 001)

book 1, poem 8, verse 113

di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,
  et longas hiemes perpetuamque sitim!

Go to Context




P. Ovidius Naso. Remedia Amoris (Ovid in Six Volumes. Vol. 2, ed.
J. H. Mozley; G. P. Goold, 1979).  (0959: 005)

verse 745

Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
  Divitiis alitur luxuriosus amor.

Go to Context




P. Ovidius Naso. Metamorphoses (Ovid: Metamorphoses in Two Volumes.
ed. F. J. Miller; G. P. Goold, 1977–1984).  (0959: 006)

book 3, verse 466

quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.

Go to Context




P. Ovidius Naso, Metamorphoses
book 7, verse 2

    

LIBER VII


Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
multaque perpessi claro sub Iasone tandem
contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Go to Context




P. Ovidius Naso, Metamorphoses
book 14, verse 424

sex illam noctes, totidem redeuntia solis
lumina viderunt inopem somnique cibique
per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;
ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
fessam et iam longa ponentem corpora ripa.

Go to Context




C. Plinius Secundus. Naturalis Historia (C. Plini Secundi Naturalis
Historiae Libri XXXVII. Vols. 1–5, ed. C. Mayhoff,
1892–1909).  (0978: 001)

book 7, section 136, line 1

                                            triumphare
P. Ventidium de Parthis voluit quidem solum, sed eundem
in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum, quamquam
Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero
mulionem castrensis fu<r>nariae fuisse, plurimi iuventam
inopem in caliga militari tolerasse.

Go to Context




M. Fabius Quintilianus. Declamationes Maiores [sp.] (Declamationes
XIX Maiores Quintiliano Falso Ascriptae, ed. L. Håkanson,
1982).  (1002: 003)

oration 1, section 13, line 9

           veneras quasi in vacuam domum et sine herede,
exspectaveras, ut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus nup-
tiarum
tuarum expelleretur auspiciis, extorrem et inopem
summoveret pater blando corruptus amplexu et ominosum  
calamitate corporis occurrere delicatis uxoris oculis vetaret.

Go to Context




M. Fabius Quintilianus, Declamationes Maiores [sp.]
oration 5, section 11, line 6

                                             quamquam et
huic iubetur necessitati pietas vestra succurrere, et lex,
quae inopem, quae patrem nominare contenta est, filium
non remisit ad causas.

Go to Context




M. Fabius Quintilianus, Declamationes Maiores [sp.]
oration 9, section 12, line 22

                    quod compositus, armatus, inductus
perieram, si melior amicus fuissem, nisi me nova velut in
portu adorta tempestas paternis laribus extorrem et neces-
sarii
quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret do-
mos?

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Oedipus (L. Annaei Senecae Tragoediae,
Incertorum Auctorum Hercules [Oetaeus], Octavia, ed. O.
Zwierlein, 1987).  (1017: 006)

verse 301

Tu lucis inopem, gnata, genitorem regens
manifesta sacri signa fatidici refer.

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Agamemnon (L. Annaei Senecae Tragoediae,
Incertorum Auctorum Hercules [Oetaeus], Octavia, ed. O.
Zwierlein, 1987).  (1017: 007)

verse 721

{CA.} Quid me furoris incitam stimulis noui,
quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
rapitis?

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. De Beneficiis (L. Annae Senecae Opera
Quae Supersunt. Vol. 1, Fasc. 2, ed. C. Hosius, 1900).
(1017: 013)

book 7, chapter 2, section 6, line 1

           Non satis adparebat inopem esse, qui extra
naturae terminos arma proferret, qui se in profundum
inexploratum et inmensum aviditate caeca prosus in-
mitteret?

Go to Context




P. Papinius Statius. Thebais (P. Papini Stati Thebaidos Libri XII,
ed. D. E. Hill, 1983).  (1020: 001)

book 12, verse 344

sed nec te flammis inopem tua terra uidebit:
ardebis lacrimasque feres quas ferre negatum
regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro
durabit deserta fides, testisque dolorum
natus erit, paruoque torum Polynice fouebo.

Go to Context




C. Valerius Flaccus. Argonautica (Gai Valeri Flacci Setini Balbi
Argonauticon Libros Octo, ed. W.W. Ehlers, 1980).  (1035: 001)

book 1, verse 697

  At subitus curaque ducem metus acrior omni
mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
progeniem raptoque dolis crudelis Acasto
cetera nuda neci medioque in crimine patrem
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illos
quippe furor.

Go to Context




Valerius Maximus. Facta et Dicta Memorabilia (Valerii Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem cum Iulii
Paridis et Ianuarii Nepotiani Epitomis, ed. C. Kempf, 1888).
(1038: 001)

book 4, chapter 8, section 1, line 19

qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem
filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eius-
que
pretium Hannibali protinus numerauit, si ad cal-
culos
reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et
hoc in Pupinia addictis redactum, si animoprae-
rogantis,
omni pecunia maius: se enim patrimonii
quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem
maiore cum commendatione, quod proni studii cer-
tius
indicium est supra uires niti quam uiribus ex
facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus
etiam quam potest.

Go to Context




Velleius Paterculus. Historia Romana (Velleius Paterculus: Histoire
Romaine. Vols. 1–2, ed. J. Hellegouarc'h, 1982).  (1044: 001)

book 2, chapter 19, section 4, line 5

At ille adsecutus circa Aenariam filium cursum in  
Africam direxit inopemque uitam in tugurio rui-
narum
Carthaginiensium tolerauit, cum Marius aspi-
ciens
Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri
possent esse solacio.

Go to Context




Vitruvius Pollio. De Architectura (Vitruvii de Architectura, ed. F.
Krohn, 1912).  (1056: 001)

book 6, chapter pr, section 2, line 8

non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hor-
tando
doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita
ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis
peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis in-
opem
amicorum, sed in omni civitate esse civem difficiles-
que
fortunae sine timore posse despicere casus; at qui
non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse
vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili sed in-
firma
conflictari vita.

Go to Context




Annius Florus. Epitome Bell. Omn. Ann. DCC (L. Annaei Flori Quae
Exstant, ed. E. Malcovati, 1972).  (1242: 001)

book 2, chapter 1, line 9

quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aera-
rio
suo?

Go to Context




Sex. Iulius Frontinus. Strategemata (Frontin Kriegslisten, ed. G.
Bendz, 1963).  (1245: 001)

book 2, chapter 5, section 14, line 1

  Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio
laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum
hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subi-
to
oppressit.

Go to Context




Sex. Iulius Frontinus, Strategemata
book 4, chapter 3, section 15, line 3

  L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam pro-
vincias
tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum
convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.

Go to Context




D. Iunius Iuvenalis. Saturae (A. Persi Flacci et D. Iuni Iuvenalis
Saturae, ed. W. V. Clausen, 1959).  (1276: 001)

poem 7, verse 205

paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

Go to Context




M. Valerius Martialis. Epigrammata (M. Valerii Martialis
Epigrammaton Libri, ed. W. Heraeus; J. Borovskij).  (1294: 002)

book 13, poem 1, verse 2


    

XENIA
    [LIBER XIII.]


    

I


Ne toga cordylis et paenula desit olivis
  Aut inopem metuat sordida blatta famem,
Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
  Postulat, ecce, novos ebria bruma sales.

Go to Context




Silius Italicus. Punica (Corpus Poetarum Latinorum. Vol. 3, ed. W.
C. Summers, 1905).  (1345: 001)

book 4, verse 706

  Boiorum nuper populos turbauerat armis  
Flaminius, facilisque uiro tum gloria belli,
corde leuem atque astus inopem contundere gentem.

Go to Context




Cornelius Tacitus. Annales (Cornelii Taciti Annalium
Ab Excessu Divi Augusti Libri, ed. C. D. Fisher, 1906).
(1351: 005)

book 1, section 35, line 12

                                                atrocissi-
mus
veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra  
stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in
isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque
inopem requiem orabant.

Go to Context




Cornelius Tacitus, Annales
book 3, section 32, line 6

                                                Pom-
peius
agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut
socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque
etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu
qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei
angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam
ignominiae habendam ducebat.

Go to Context




Cornelius Tacitus, Annales
book 6, section 34, line 1

  Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio
Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere,
adequitare castris, infensare pabula; ac saepe <in> modum
obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum
insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium.

Go to Context




Cornelius Tacitus, Annales
book 14, section 57, line 13

                               Sullam inopem, unde prae-
cipuam
audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati
locum reperiret.

Go to Context




Cornelius Tacitus, Annales
book 15, section 39, line 8

        sed solacium populo exturbato ac profugo campum
Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos
patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem
inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et pro-
pinquis
municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad
ternos nummos.

Go to Context




Pomponius Porphyrio. Commentum in Horati Sermones (Pomponi
Porfyrionis Commentum in Horatium Flaccum, ed. A. Holder,
1894).  (1512: 005)

book 2, poem 3, lemma 153, line 1

  DEFICIENT INOPEM.
  Sic ait, ut inopia aliquem defecisse dicimus.

Go to Context




Pomponius Porphyrio. Commentum in Horati Epistulas (Pomponi
Porfyrionis Commentum in Horatium Flaccum, ed. A. Holder,
1894).  (1512: 006)

book 2, poem 1, lemma 131, line 1

  ORIENTIA TEMPORA. Proponens exempla mu<l>ta ef-
ficit,
ut orientia tempora, hoc est uenientia, cuius modi fu-
tura
sint, aestimemus et instruamur ex ante gestis.
  INOPEM SOL[E]ATVR uel delectamento sui uel prae-
ceptis
philosophorum.

Go to Context




Scriptores Historiae Augustae. <Helvius> Pertinax Iuli Capitolini
(Scriptores Historiae Augustae. Vol. 1, ed. E. Hohl, 1965).
(2331: 008)

chapter 7, section 4, line 2

   c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cu-
mulum
per discriminum atque dedecorum vestigia per-
venire.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus. In Vergilii Aeneidos Libros (Servii
Grammatici Qui Feruntur in Vergilii Carmina Commentarii. Vols.
1–2, ed. G. Thilo, 1878–1884).  (2349: 005)

book 6, verse 325, line 2

                                            ratio autem est quam
supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia
contraria est aeternitati, τὸ στυγνὸν τῷ μακαρίῳ χαὶ ἀθανάτῳ.
  INOPS INHVMATAQVE TVRBA EST duo dicit, id est nec
legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit
sine pulveris iactunam 'ops' terra estid est sine terra, sine
humatione.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 9, verse 288, line 1

  QVOD NEQVEAM LACRIMAS PERFERRE PARENTIS excusat,
ne videatur crudelis: unde sequitur matris eius tragicus et misera-
bilis
ille conquestuspotuisti linquere solam crudelis
et talia.
  INOPEM modo auxilii egentem.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus. In Vergilii Georgicon Libros (Servii
Grammatici Qui Feruntur in Vergilii Bucolica et Georgica
Commentarii. Vol. 3:1, ed. G. Thilo, 1887).  (2349: 007)

book 2, verse 499, line 1

  AVT DOLVIT MISERANS INOPEM AVT INVIDIT HABENTI
Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit
una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest
omni virtute pollere, cui virtus una contigerit.

Go to Context




Iustinianus. Digesta Iustiniani 1–50 (The Digest of Justinian.
Vols. 1–4, ed. T. Mommsen, P. Kr�ger, A. Watson, 1985).
(2806: 002)

book 4, chap 4, par 27, sect 3, line 2

                                Ex hoc intellegimus, si damnosam sibi nouationem fecerit,
forte si ab idoneo debitore ad inopem nouandi causa transtulerit obligationem, oportere
eum in priorem debitorem restitui.

Go to Context




Iustinianus, Digesta Iustiniani
book 25, chap 3, par 5, sect 13, line 2

                                                                             Si impubes
sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit
patrem egere, cum filius sit in facultatibus.

Go to Context




Iustinianus, Digesta Iustiniani
book 27, chap 8, par 2, sect pr, line 2

                                      Proponebatur duos tutores a magistratibus
municipalibus datos cautione non exacta, quorum alterum inopem decessisse, alterum in
solidum conuentum satis pupillo fecisse, et quaerebatur, an tutor iste aduersus magistratum
municipalem habere possit aliquam actionem, cum sciret a contutore suo satis non esse
exactum.

Go to Context




Passages found: 77


All data is © the Thesaurus Linguae Graecae, the Packard Humanities Institute, The Perseus Project and others. The information in these databases is subject to restrictions on access and use; consult your licenses. Diogenes (version 3.1.3) is © 1999-2007 P.J. Heslin.

New Search