C. Valerius Catullus. carmina (Catullus, ed. G. P. Goold, 1983).
(0472: 001)

poem 64, verse 156

quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Go to Context




M. Tullius Cicero. In Verrem (M. Tulli Ciceronis Orationes. Vol.
3, ed. W. Peterson, 1917).  (0474: 005)

actio 2, book 5, section 146, line 1

                            Non enim Charybdim tam in-
festam
neque Scyllam nautis quam istum in eodem freto
fuisse arbitror; hoc etiam iste infestior, quod multo se
pluribus et immanioribus canibus succinxerat, Cyclops alter
multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille
Aetnam solam et eam Siciliae partem tenuisse dicitur.

Go to Context




Sex. Propertius. Elegiae (ed. G. P. Goold, forthcoming).
(0620: 001)

book 2, poem 26c, verse 54

crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam
  alternante vacans vasta Charybdis aqua;
ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,
  purus et Orion, purus et Haedus erit.

Go to Context




Sex. Propertius, Elegiae
book 3, poem 12, verse 28

Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes:
  non illi longae tot nocuere morae,
castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta,
  exustaeque tuae nox, Polypheme, genae,
et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces,
  Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas,
Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos
  (paverat hos Phoebo filia Lampetie),
et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae,
  totque hiemis noctes totque natasse dies,
nigrantisque domos animarum intrasse silentum,
  Sirenum surdo remige adisse lacus,
et veteres arcus leto renovasse procorum,
  errorisque sui sic statuisse modum.

Go to Context




Albius Tibullus. carmina Tibulliana [sp.] (Albii Tibulli Aliorumque
Carminum Libri Tres, ed. F. W. Lenz; G. K. Galinsky, 1971).
(0660: 002)

book 3, poem 7, verse 73

Illum inter geminae nantem confinia mortis
Nec Scyllae saevo conterruit impetus ore,
Cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
Nec violenta suo consumpsit more Charybdis,
Vel si sublimis fluctu consurgeret imo,
Vel si interrupto nudaret gurgite pontum.

Go to Context




P. Vergilius Maro. Aeneis (P. Vergili Maronis Opera, ed. R. A. B.
Mynors, 1972).  (0690: 003)

book 3, verse 420

dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis
obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos
sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos, et sidera uerberat unda.

Go to Context




P. Vergilius Maro, Aeneis
book 3, verse 684

contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque
inter, utrimque uiam leti discrimine paruo,
ni teneam cursus: certum est dare lintea retro.

Go to Context




P. Vergilius Maro, Aeneis
book 7, verse 302

quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis
profuit?

Go to Context




Appendix Vergiliana. Culex (Appendix Vergiliana, ed. W. V. Clausen,
1966).  (0692: 003)

verse 332

                                              . .;
illum Scylla rapax canibus succincta Molossis,
Aetnaeusque Cyclops, illum metuenda Charybdis
pallentesque lacus et squalida Tartara terrent.

Go to Context




Q. Horatius Flaccus. Ars Poetica (Q. Horati Flacci Opera, ed. F.

Klingner, 1959).  (0893: 006)

verse 145

non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;
nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
semper ad eventum festinat et in medias res
non secus ac notas auditorem rapit et quae
desperat tractata nitescere posse relinquit
atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Go to Context




M. Manilius. Astronomica (M. Manilii Astronomica, ed. G. P. Goold,
1985).  (0926: 001)

book 4, verse 605

laeva freti caedunt Hispanas aequora gentes
teque in vicinis haerentem, Gallia, terris
Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam
usque canes ad, Scylla, tuos avidamque Charybdin.

Go to Context




Pomponius Mela. De Chorographia (Pomponii Melae De Chorographia
Libri Tres una cum Indice Verborum, ed. G. Ranstrand, 1971).
(0929: 001)

book 2, section 115, line 4

                                                              id angustum
et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perflu-
it,
atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum.

Go to Context




Pomponius Mela, De Chorographia
book 2, section 115, line 5

Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis.

Go to Context




P. Ovidius Naso. Amores (Ovid in Six Volumes. Vol. 1, ed. G.
Showerman; G. P. Goold, 1977).  (0959: 001)

book 2, poem 11, verse 18

et vobis alii ventorum proelia narrent;
  quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;
et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;
  quo lateant Syrtes magna minorque sinu.

Go to Context




P. Ovidius Naso. Metamorphoses (Ovid: Metamorphoses in Two Volumes.
ed. F. J. Miller; G. P. Goold, 1977–1984).  (0959: 006)

book 7, verse 63

quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

Go to Context




P. Ovidius Naso, Metamorphoses
book 13, verse 730

hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
illa feris atram canibus succingitur alvum,
virginis ora gerens, et, si non omnia vates
ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et elusos iuvenum narrabat amores.

Go to Context




P. Ovidius Naso. Ibis (Ovid in Six Volumes. Vol. 2, ed. J. H.
Mozley; G. P. Goold, 1979).  (0959: 010)

verse 385

  Corpora cum senis altera sena rogum:
Ut quos, obscuri victos ambagibus oris,
  Legimus infandae Sphinga dedisse neci:
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
  Propter quos acies nunc quoque tecta deae est:
Ut qui Thre�cii quondam praesepia regis
  Fecerunt dapibus sanguinolenta suis:
Therodamanteos ut qui sensere leones,
  Quique Thoanteae Taurica sacra deae:  
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
  Dulichiae pavidos eripuere rati:
Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum:
  Ut Laestrygonias qui subiere manus:
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis
  Et iacto canas pulvere fecit aquas:
Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
  Inque caput domini qui dabat arma procis:
Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,

Go to Context




C. Plinius Secundus. Naturalis Historia (C. Plini Secundi Naturalis
Historiae Libri XXXVII. Vols. 1–5, ed. C. Mayhoff,
1892–1909).  (0978: 001)

book 3, section 87, line 1

              in eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis
mare verticosum, amb<a>e clarae saevitia.

Go to Context




M. Fabius Quintilianus. Institutio Oratoria (M. Fabi Quintiliani
Institutionis Oratoriae Libri Duodecim. Vols. 1–2, ed. M.
Winterbottom, 1970).  (1002: 001)

book 8, chapter 6, section 72, line 6

               Non enim Charybdin tam infestam neque
Scyllam nauibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror.

Go to Context




L. Annaeus Seneca senior. Suasoriae (The Elder Seneca: Declamations
in Two Volumes. Vol. 2, ed. M. Winterbottom, 1974).  (1014: 003)

chapter 1, section 13, line 6

                                     . . Efficit
haec sententia ut ignoscam Musae, qui dixit ipsis
Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis
ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel
insaniret: 'quid ibi potest esse salvi ubi ipsum mare
perit?

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Medea (L. Annaei Senecae Tragoediae,
Incertorum Auctorum Hercules [Oetaeus], Octavia, ed. O.
Zwierlein, 1987).  (1017: 004)

verse 408

dum terra caelum media libratum feret
nitidusque certas mundus euoluet uices
numerusque harenis derit et solem dies,
noctem sequentur astra, dum siccas polus
uersabit Arctos, flumina in pontum cadent,
numquam meus cessabit in poenas furor
crescetque semperquae ferarum immanitas,
quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare
Siculumque sorbens quaeue anhelantem premens
Titana tantis Aetna feruebit minis?

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Thyestes (L. Annaei Senecae Tragoediae,
Incertorum Auctorum Hercules [Oetaeus], Octavia, ed. O.
Zwierlein, 1987).  (1017: 008)

verse 581

sic, ubi ex alto tumuere fluctus
Bruttium Coro feriente pontum,
Scylla pulsatis resonat cauernis
ac mare in portu timuere nautae
quod rapax haustum reuomit Charybdis,
et ferus Cyclops metuit parentem
rupe feruentis residens in Aetnae,
ne superfusis uioletur undis
ignis aeternis resonans caminis,
et putat mergi sua posse pauper
regna Laertes Ithaca tremente:
si suae uentis cecidere uires,
mitius stagno pelagus recumbit;
alta, quae nauis timuit secare

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Hercules Oetaeus (L. Annaei Senecae
Tragoediae, Incertorum Auctorum Hercules [Oetaeus], Octavia,
ed. O. Zwierlein, 1987).  (1017: 009)

verse 235

Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta
minus est timenda, nulla non melior fera est.

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Epistulae Morales ad Lucilium (L. Annaei
Senecae ad Lucilium Epistulae Morales. Vols. 1–2, ed. L. D.
Reynolds, 1965).  (1017: 015)

letter 31, section 9, line 3

             Non per Poeninum Graiumve montem nec per
deserta Candaviae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis
adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae
pretio: tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te
instruxit.

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior, Epistulae Morales ad Lucilium
letter 45, section 2, line 6

        Ego vero quoscumque habeo mittere paratus sum et
totum horreum excutere; me quoque isto, si possem, trans-
ferrem,
et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum,
hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charyb-
d
is
et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior, Epistulae Morales ad Lucilium
letter 79, section 1, line 4

                   Nam Scyllam saxum esse et quidem non
terribile navigantibus optime scio: Charybdis an respondeat
fabulis perscribi mihi desidero et, si forte observaveris
(dignum est autem quod observes), fac nos certiores utrum
uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque
mare illud contorqueat, et an verum sit quidquid illo freti
turbine abreptum est per multa milia trahi conditum et circa
Tauromenitanum litus emergere.

Go to Context




L. Annaeus Seneca iunior. Naturales Quaestiones (S�n�que, Questions
Naturelles. Vols. 1–2, ed. P. Oltramare, 1929).  (1017: 016)

book 3, chapter 29, section 7, line 8

                   Nihil erunt Adria, nihil Siculi  
aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla;
omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras
cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium.

Go to Context




Apuleius Madaurensis. De Deo Socratis (Apul�e: Opuscules
Philosophiques (Du Dieu de Socrate, Platon et sa Doctrine, Du
Monde) et Fragments, ed. J. Beaujeu, 1973).  (1212: 004)

section 24, line 23

           Quippe ea adiutrice Cyclopis specus
introiit, sed egressus est; Solis boues uidit, sed
abstinuit; ad inferos demeauit et ascendit; eadem
sapientia comite Scyllam praeternauigauit nec
ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus
est; Circae peculum bibit nec mutatus est; ad
Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit
nec accessit.

Go to Context




Silius Italicus. Punica (Corpus Poetarum Latinorum. Vol. 3, ed. W.
C. Summers, 1905).  (1345: 001)

book 2, verse 308

nos ratibus laceris Scyllaea repleuimus antra
classibus et refluo spectauimus aequore raptis
contorta e fundo reuomentem transtra Charybdin.

Go to Context




Silius Italicus, Punica
book 14, verse 474

ille ubi septena modulatus harundine carmen
mulcebat siluas, non umquam tempore eodem
Siren adsuetos effudit in aequore cantus,
Scyllaei tacuere canes, stetit atra Charybdis,
et laetus scopulis audiuit iubila Cyclops.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus. In Vergilii Aeneidos Libros (Servii
Grammatici Qui Feruntur in Vergilii Carmina Commentarii. Vols.
1–2, ed. G. Thilo, 1878–1884).  (2349: 005)

book 3, verse pr, line 13

unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu
Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin,
quae sunt Aetnae vicinae.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 420, line 1

  DEXTRVM SCYLLA LATVS LAEVVM INPLACATA CHARYBDIS
de Ionio venientibus.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 420, line 2

                      Scylla enim in Italia est, Charybdis in Si-
cilia.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 686, line 5

                                                      sensus ergo
talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum
sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare
Scyllam et Charybdin.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 686, line 7

                      quare placuit ne cursus teneant, hoc est
agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis inter-
stitio,
id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum co-
gitamus,
prosperior nobis flare coepit Boreas.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 686, line 9

                                               non nulli 'Scyllam
atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Cha-
rybd
in
utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum  
est dare lintea retro'.

Go to Context




Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos Libros
book 3, verse 686, line 12

                        alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne
inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.

Go to Context




Passages found: 37


All data is © the Thesaurus Linguae Graecae, the Packard Humanities Institute, The Perseus Project and others. The information in these databases is subject to restrictions on access and use; consult your licenses. Diogenes (version 3.1.3) is © 1999-2007 P.J. Heslin.

New Search