Library of Latin Texts (CLCLT) by CTLO
© Brepols Publishers n.v., Turnhout, 2008
CLCLT - Release 7


Sentences

<<1 >>
Apuleius - De mundo
cap. : 21, pag. : 169, linea : 15

principiorum igitur consensus sibi concordiam peperit, perseverantiam vero amicitiae inter se elementis dedit specierum ipsarum aequa partitio et dum in nullo alia ab alia vincitur modo vel potestate; aequalis quippe omnium diversitas, gravissimorum, levissimorum, ferventium, frigidorum, docente ratione naturae diversis licet rebus aequalitatem deferre concordiam, <concordiam> omni[a]parentis mundi amoenitatem aeternitatem que repperisse.

<<2 >>
Capitula ad Lucretii 'De rerum natura' pertinentia
liber : 5, cap. ad versum : 351, pag. : 175, linea : 33

QVARE AETERNITAS ESSE POSSIT.

<<3 >>
M. Tullius Cicero - Cato maior de senectute
par. : 77, pag. : 38, linea : 29

nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitati que contrarium.

<<4 >>
M. Tullius Cicero - De diuinatione
liber : 1, par. : 25, pag. : 18, linea : 14

25 ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime dirigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.

<<5 >>
M. Tullius Cicero - De diuinatione
liber : 1, par. : 115, pag. : 66, linea : 12

qui quia vixit ab omni aeternitate versatus que est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicis que potionibus ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet.

<<6 >>
M. Tullius Cicero - De diuinatione
liber : 1, par. : 125, pag. : 72, linea : 4

ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna.

<<7 >>
M. Tullius Cicero - De diuinatione
liber : 2, par. : 19, pag. : 85, linea : 3

19 ut si negas esse fortunam, et omnia, quae fiunt quae que futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem divinationis, quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum.

<<8 >>
M. Tullius Cicero - De diuinatione
liber : 2, par. : 19, pag. : 85, linea : 7

si enim nihil fieri potest, nihil accidere, nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna?

<<9 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 21, pag. : 160, linea : 13

ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, quaecumque fiant (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum, et, si certum, etiam necessarium: ita et necessitatem et fatum confirmari putat), sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.

<<10 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 27, pag. : 162, linea : 23

27 an aliter haec enuntiatio vera esse non potest: 'capiet Numantiam Scipio', nisi ex aeternitate causa causam serens hoc erit effectura?

<<11 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 29, pag. : 164, linea : 12

licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas, et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: 'si ex aeternitate verum hoc fuit "ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum, sive non adhibueris, convalesces; item que, si ex aeternitate falsum hoc fuit "ex isto morbo [non] convalesces", sive adhibueris medicum, sive non adhibueris, non convalesces', deinde cetera.

<<12 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 32, pag. : 165, linea : 18

nam si quis velit idem referre atque ita dicere: 'si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexte que fieri', nihil dicat.

<<13 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 32, pag. : 165, linea : 22

multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi, itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse diccre, nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.

<<14 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 33, pag. : 166, linea : 2

erat hoc quidem verum ex aeternitate , sed causas id efficientis non habebat.

<<15 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 33, pag. : 166, linea : 11

Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt consentaneum est huius modi oracla cetera que, quae a divinatione ducuntur, comprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum: hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera est.

<<16 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 37, pag. : 168, linea : 10

sed ex aeternitate vera fuit haec enuntiatio: 'relinquetur in insula Philoctetes', nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.

<<17 >>
M. Tullius Cicero - De fato
par. : 38, pag. : 169, linea : 2

tenebitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis, et a fati necessitate esse libera.

<<18 >>
M. Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum
lib. : 2, cap. : 27, par. : 88, pag. : 72, linea : 27

dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate.

<<19 >>
M. Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum
lib. : 2, cap. : 27, par. : 89, pag. : 72, linea : 31

qua igitur re ab deo vincitur, si aeternitate non vincitur?

<<20 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 1, par. : 21, pag. : 9, linea : 13

Ab utroque autem sciscitor cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico non ea quae dierum noctium que numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas , quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit tempus aliquod nullum cum tempus esset) - isto igitur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea vestra cessaverit.

<<21 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 1, par. : 114, pag. : 44, linea : 30

Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi 'mihi pulchre est' et 'ego beatus sum' cogitantem.

<<22 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 43, pag. : 65, linea : 17

ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit.

<<23 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 51, pag. : 69, linea : 1

Maxume vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum quae falso vocantur errantes; nihil enim errat quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquos que motus constantis et ratos.

<<24 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 54, pag. : 70, linea : 9

Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio.

<<25 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 62, pag. : 73, linea : 16

quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.

<<26 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 2, par. : 95, pag. : 87, linea : 7

Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelum que vidissent, nubium magnitudinem ventorum que vim cognovissent aspexissent que solem eius que cum magnitudinem pulchritudinem que tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunae que luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorum que omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabiles que cursus - quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur'.

<<27 >>
M. Tullius Cicero - De natura deorum
lib. : 3, par. : 14, pag. : 123, linea : 3

saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit?

<<28 >>
M. Tullius Cicero - De oratore
liber : 3, par. : 20, pag. : 270, linea : 14

nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant vim suam atque aeternitatem conservare possint.

<<29 >>
M. Tullius Cicero - In L. Calpurnium Pisonem oratio
par. : 7, pag. : 409, linea : 4

7 mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem, sed aeternitatem immortalitatem que donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit.

<<30 >>
M. Tullius Cicero - In M. Antonium orationes Philippicae
oratio : 14, par. : 34, pag. : 182, linea : 12

atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultis que possemus, uel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua deponerent maerorem atque luctum gauderent que potius, cum multa et uaria impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eos que nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus ea que exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara Virtutis.

<<31 >>
M. Tullius Cicero - Pro M. Claudio Marcello oratio
par. : 28, pag. : 79, linea : 19

28 nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu continetur; illa inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur.

<<32 >>
M. Tullius Cicero - De inuentione
lib. : 1, cap. : 26, par. : 39, pag. : 34, linea : 23

tempus autem est - id quo nunc utimur, nam ipsum quidem generaliter definire difficile est - pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, diurni nocturni ve spatii certa significatione.

<<33 >>
M. Tullius Cicero - Topica
par. : 59, linea : 30 (pag. : 438)

Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur.

<<34 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 17, par. : 38, pag. : 236, linea : 19

rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia primum que de animorum aeternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse.

<<35 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 22, par. : 50, pag. : 242, linea : 19

Sed plurimi contra nituntur animos que quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas , nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.

<<36 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 23, par. : 55, pag. : 245, linea : 11

ex quo efficitur aeternitas , nisi quid habes ad haec.

<<37 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 33, par. : 80, pag. : 258, linea : 1

haec refelli possunt: sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidines que versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.

<<38 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 33, par. : 81, pag. : 258, linea : 27

Sed quid agimus? obliti ne sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quicquam mali esse in morte?

<<39 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 33, par. : 81, pag. : 259, linea : 3

Ego vero memineram, sed te de aeternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar.

<<40 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 1, cap. : 39, par. : 94, pag. : 266, linea : 12

confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate : in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.

<<41 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 4, cap. : 17, par. : 37, pag. : 379, linea : 21

quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totius que mundi nota sit magnitudo?

<<42 >>
M. Tullius Cicero - Tusculanae disputationes
lib. : 5, cap. : 25, par. : 70, pag. : 436, linea : 9

ipsa enim cogitatio de vi et natura deorum studium incendit illius aeternitatem imitandi, neque se in brevitate vitae conlocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio tamen mens que moderatur.

<<43 >>
M. Tullius Cicero - De fato (fragmenta in aliis scriptis seruata)
fragmentum : 2, pag. : 174, linea : 2

2. Servius ad Aen. III 376: volvit que vices] definitio fati secundum Tullium, qui ait: 'fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem'.

<<44 >>
L. Iunius Moderatus Columella - Res rustica
liber : 4, cap. : 17, pag. : 284, linea : 6

Neque enim ea, quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus, ut demortuis seminibus alia substituamus nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia.

<<45 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 6, pag. : 180, linea : 16

atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitatis imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus.

<<46 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 7, pag. : 180, linea : 19

7 non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius.

<<47 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 7, pag. : 180, linea : 22

sic ergo generatus ad id est effectus, quod ratione sapientia que comprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur.

<<48 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 8, pag. : 182, linea : 2

itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit qualis illa, quae neque redargui neque convinci potest; cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat, si similitudinem veri consequatur: quantum enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas.

<<49 >>
Plato sec. transl. quam fecit Cicero - Timaei Platonici uersionis fragmenta
par. : 34, pag. : 208, linea : 6

34 has igitur ob causas nata astra sunt, quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum.

<<50 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 2, par. : 27, vol. : 1, pag. : 135, linea : 16

27 inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia - namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit - nullum que habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse.

<<51 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 13, par. : 53, vol. : 2, pag. : 436, linea : 5

materiae vero ipsi aeternitas , itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt.

<<52 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 16, par. : 217, vol. : 3, pag. : 56, linea : 10

in plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et aeternitate praestare.

<<53 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 17, par. : 129, vol. : 3, pag. : 102, linea : 17

129 Africae peculiare, quod in oleastro eas inserit quadam aeternitate , cum senescant, proxima adoptione virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterum que et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent.

<<54 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 35, par. : 106, vol. : 5, pag. : 268, linea : 18

fecit et Cydippen et Tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, meditantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret propter aeternitatem rerum - impetus animi et quaedam artis libido in haec potius eum tulere - ; novissime pinxit Alexandrum ac Pana.

<<55 >>
Plinius maior - Naturalis historia
liber : 36, par. : 114, vol. : 5, pag. : 347, linea : 16

114 in aedilitate hic sua fecit opus maximum omnium, quae umquam fuere humana manu facta, non temporaria mora, verum etiam aeternitatis destinatione.

<<56 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 3, epistula : 16, par. : 6, pag. : 97, linea : 21

sed tamen ista facienti, ista dicenti gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis , sine praemio gloriae abdere lacrimas, operire luctum amisso que filio matrem adhuc agere.

<<57 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 3, epistula : 21, par. : 6, pag. : 105, linea : 6

tametsi quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas ?

<<58 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 5, epistula : 8, par. : 1, pag. : 154, linea : 22

1 Suades, ut historiam scribam, et suades non solus: multi hoc me saepe monuerunt, et ego volo, non quia commode facturum esse confidam (id enim temere credas nisi expertus), sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorum que famam cum sua extendere.

<<59 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 6, epistula : 16, par. : 2, pag. : 183, linea : 6

2 quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.

<<60 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 9, epistula : 3, par. : 1, pag. : 273, linea : 5

ac mihi nisi praemium aeternitatis ante oculos, pingue illud altum que otium placeat.

<<61 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 10, epistula : 41, par. : 1, pag. : 329, linea : 3

1 Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem convenientissimum videtur demonstrari opera non minus aeternitate tua quam gloria digna quantum que pulchritudinis tantum utilitatis habitura.

<<62 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 10, epistula : 59, pag. : 337, linea : 25

Flavius Archippus per salutem tuam aeternitatem que petit a me, ut libellum, quem mihi dedit, mitterem tibi.

<<63 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 10, epistula : 83, pag. : 350, linea : 8

Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem tuam salutem que, ut preces suas ad te perferrem, fas non putavi negare acceptum que ab his libellum huic epistulae iunxi.

<<64 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Epistulae
liber : 10, epistula : 112, par. : 3, pag. : 362, linea : 25

nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui decet, cuius factis dictis que debetur aeternitas.

<<65 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Panegyricus
cap. : 67, par. : 3, pag. : 428, linea : 22

nuncupare vota et pro aeternitate imperii et pro salute principum, immo pro salute principum ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus.

<<66 >>
C. Plinius Caecilius Secundus - Panegyricus
cap. : 75, par. : 2, pag. : 436, linea : 13

2 ante orationes principum tantum eius modi genere monimentorum mandari aeternitati solebant, acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur.

<<67 >>
M. Fabius Quintilianus - Institutio oratoria
lib. : 12, cap. : 1, par. : 21, pag. : 370, linea : 26

an vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit: ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?

<<68 >>
M. Fabius Quintilianus (pseudo) - Declamationes XIX maiores
declamatio : 15, par. : 10, pag. : 313, linea : 14

amoris, si sapientiae sequamur auctores, antiquissimum numen, et cui se naturae debet aeternitas , sed ille mitis et serius, honestis cupiditatibus et viribus sacrae caritatis exultans, ut qui cuncta priscae noctis operta caligine diduxerit primum, deinde miscuerit.

<<69 >>
Seneca [philosophus] - De tranquillitate animi (dialogi, 9)
cap. : 14, par. : 10, linea : 1, pag. : 272

Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit: nemo diutius philosophatus est.

<<70 >>
Seneca [philosophus] - De breuitate uitae (dialogi, 10)
cap. : 15, par. : 4, linea : 1, pag. : 302

Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt.

<<71 >>
Seneca [philosophus] - Consolatio ad Heluiam matrem (dialogi, 12 [olim 11])
cap. : 20, par. : 2, linea : 1, pag. : 370

Terras primum situm que earum quaerit; deinde condicionem circumfusi maris cursus que eius alternos et recursus; tunc quidquid inter caelum terras que plenum formidinis interiacet perspicit et hoc tonitribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivis que et grandinis iactu tumultuosum spatium; tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeternitatis suae memor in omne quod fuit futurum que est vadit omnibus saeculis.

<<72 >>
Seneca [philosophus] - Epistulae morales ad Lucilium
epist. : 102, par. : 1, pag. : 485

Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius: iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere.

<<73 >>
Seneca [philosophus] - Epistulae morales ad Lucilium
epist. : 102, par. : 29, pag. : 493

Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere.

<<74 >>
Seneca [philosophus] - Epistulae morales ad Lucilium
epist. : 107, par. : 8, pag. : 512

Contrariis rerum aeternitas constat.

<<75 >>
Seneca [philosophus] - Epistulae morales ad Lucilium
epist. : 117, par. : 6, pag. : 564

Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium.

<<76 >>
L. Seneca (rhetor) - Suasoriae
suas. : 7, par. : 10, pag. : 372, linea : 5

brevem vitam esse homini, multo magis seni; ita<que> memoriae consulendum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, non qualibet mercede vitam redimendam esse.

<<77 >>
C. Suetonius Tranquillus - De uita Caesarum
Nero, cap. : 11, par. : 2, pag. : 228, linea : 11

2 ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari maximos uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit; inducta Afrani togata, quae Incendium <in>scribitur, concessum que ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies: singula cotidie milia auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta atque etiam mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri.

<<78 >>
C. Suetonius Tranquillus - De uita Caesarum
Nero, cap. : 55, par. : 1, pag. : 259, linea : 4

55 1 erat illi aeternitatis perpetuae que famae cupido, sed inconsulta.

<<79 >>
Cornelius Tacitus - Annales (Ab excessu diui Augusti)
liber : 11, cap. : 7, par. : 1, pag. : 216, linea : 8

7. 1 Et postquam adnuit, agere incipiunt: quem illum tanta superbia esse, ut aeternitatem famae spe praesumat?

<<80 >>
Cornelius Tacitus - De uita Iulii Agricolae
cap. : 46, par. : 4, pag. : 37, linea : 13

4 quicquid ex Agricola amavimus, quicquid mirati sumus, manet mansurum que est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobiles oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.

<<81 >>
Cornelius Tacitus - Historiae
liber : 1, cap. : 84, par. : 4, pag. : 47, linea : 31

muta ista et inani<m>a intercidere ac reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumi<ta>te senatus firmatur.

<<82 >>
Ualerius Maximus - Facta et dicta memorabilia
liber : 1, cap. : 7, par. : 3 (de externis), pag. : 40, linea : 2

memor autem beneficii elegantissimo carmine --- aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.

<<83 >>
Uelleius Paterculus - Historiae Romanae
liber : 2, cap. : 103, par. : 4, pag. : 71, linea : 25

4 laetitiam illius diei concursum que ciuitatis et uota paene inserentium caelo manus spem que conceptam perpetuae securitatis aeternitatis que Romani imperii uix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus --- id unum dixisse, quam ille omnibus --- fuerit.

<<84 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 1, cap. : 5, par. : 8

non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.

<<85 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 8, par. : 5

Itaque non est contemnenda Graecorum structura; non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.

<<86 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 9, par. : 8

contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parum que habens umoris et aeris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem.

<<87 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 9, par. : 10

itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat.

<<88 >>
Uitruuius - De architectura
liber : 2, cap. : 9, par. : 13

Ephesi in aede simulacrum Dianae ex ea, lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta.